SALUTATIO BEATAE MARIAE VIRGINIS

1Ave Domina, sancta Regina, sancta Dei genetrix Maria, quae es virgo ecclesia facta 2et electa a sanctissimo Patre de caelo, quam consecravit cum sanctissimo dilecto Filio suo et Spiritu sancto Paraclito, 3in qua fuit et est omnis plenitudo gratiae et omne bonum. 4Ave palatium eius; ave tabernaculum eius; ave domus eius. 5Ave vestimentum eius; ave ancilla eius; ave mater eius 6et vos omnes sanctae virtutes, quae per gratiam et illuminationem Spiritus sancti infundimini in corda fidelium, ut de infidelibus fideles Deo faciatis.

ORATIO ANTE CRUCIFIXUM DICTA



Summe, gloriose Deus, illumina tenebras cordis mei et da mihi fidem rectam, spem certam et caritatem perfectam, sensum et cognitionem, Domine, ut faciam tuum sanctum et verax mandatum.

AD MATUTINUM DOMINICAE RESURRECTIONIS

Antiphona: Sancta Maria Virgo
Psalmus [IX]

1Cantate Domino canticum novum * quia mirabilia fecit (Ps 97,1a-b).
2Sacrificavit dilectum Filium suum dextera eius * et brachium sanctum suum (cfr. Ps 97,1c-d).
3Notum fecit Dominus salutare suum * in conspectu gentium revelavit iustitiam suam (Ps 97,2).
4In illa die mandavit Dominus misericordiam suam * et nocte canticum eius (cfr. Ps 41,9a-b).
5Haec est dies, quam fecit Dominus * exsultemus et laetemur in ea (Ps 117,24).
6Benedictus qui venit in nomine Domini * Deus Dominus, et illuxit nobis (Ps 117,26a.27a).
7Laetentur caeli et exsultet terra ' commoveatur mare et plenitudo eius * gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt (Ps 95,11-12a).
8Afferte Domino patriae gentium ' afferte Domino gloriam et honorem * afferte Domino gloriam nomini eius (Ps 95,7-8a).
Usque huc dicitur a dominica Resurrectionis usque ad festum Ascensionis quotidie ad omnes horas praeter ad vesperam et ad completorium et primam. Nocte vero Ascensionis superadduntur isti versiculi:
9Regna terrae cantate Deo * psallite Domino (Ps 67,33a).
10Psallite Deo, qui ascendit super caelum caeli * ad orientem (Ps 67,33b-34a).
11Ecce dabit voci suae vocem virtutis ' date gloriam Deo super Israel * magnificentia eius et virtus eius in nubibus (Ps 67,34b-35).
12Mirabilis Deus in sanctis suis * Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae, benedictus Deus (Ps 67,36). Gloria.
Et nota, quod iste psalmus ab Ascensione Domini usque ad octavam Pentecostes dicitur quotidie cum supradictis versiculis ad matutinum, et tertiam et sextam et nonam, dicendo ibi Gloria Patri ubi dicitur: benedictus Deus, et non alibi.
Item nota, quod eodem modo dicitur solummodo ad matutinum in dominicis diebus et principalibus festis ab octava Pentecostes usque ad adventum Domini, et ab octava Epiphaniae usque ad feriam quintam Coenae Domini, quia in ipsa die cum discipulis suis Dominus pascha manducavit; vel alius psalmus potest dici ad matutinum vel ad vesperam, quando vult, scilicet: Exaltabo te Domine etc. [Ps 29], sicut in psalterio habetur; et hoc a dominica Resurrectionis usque ad festum Ascensionis, et non plus.

PROFECIA DE SAN FRANCISCO DE ASÍS


CUALQUIER SIMILITUD CON NUESTRA “ÉPOCA CONCILIAR” NO ES SIMPLE COINCIDENCIA…
Poco antes de morir, San Francisco de Asís reunió a sus seguidores y les advirtió de los problemas venideros, diciendo:


“1. Sean fuertes, mis hermanos, tomen fuerza y crean en el Señor. Se acerca rápidamente el tiempo en el que habrá grandes pruebas y tribulaciones; abundarán perplejidades y disensiones, tanto espirituales como temporales; la caridad de muchos se enfriará, y la malicia de los impíos se incrementará.

“2. Los demonios tendrá un poder inusual; la pureza inmaculada de nuestra Orden y de otras, se oscurecerá en demasía, ya que habrá muy pocos cristianos que obedecerán al verdadero Sumo Pontífice y a la Iglesia Romana con corazones leales y caridad perfecta. En el momento de esta tribulación un hombre, elegido no canónicamente, se elevará al Pontificado, y con su astucia se esforzará por llevar a muchos al error y a la muerte.

“3. Entonces, los escándalos se multiplicarán, nuestra Orden se dividirá, y muchas otras serán destruidas por completo, porque se aceptará el error en lugar de oponerse a él.

“4. Habrá tal diversidad de opiniones y cismas entre la gente, entre los religiosos y entre el clero, que, si esos días no se acortaren, según las palabras del Evangelio, aun los escogidos serían inducidos a error, si no fuere que serán especialmente guiados, en medio de tan grande confusión, por la inmensa misericordia de Dios.

“5. Entonces, nuestra Regla y nuestra forma de vida serán violentamente combatidas por algunos, y vendrán terribles pruebas sobre nosotros. Los que sean hallados fieles recibirán la corona de la vida, pero ¡ay de aquellos que, confiando únicamente en su Orden, se dejen caer en la tibieza!, porque no serán capaces de soportar las tentaciones permitidas para prueba de los elegidos.

“6. Aquellos que preserven su fervor y se adhieran a la virtud con amor y celo por la verdad, han de sufrir injurias y persecuciones; serán considerados como rebeldes y cismáticos, porque sus perseguidores, empujados por los malos espíritus, dirán que están prestando un gran servicio a Dios mediante la destrucción de hombres tan pestilentes de la faz de la tierra. Pero el Señor ha de ser el refugio de los afligidos, y salvará a todos los que confían en Él. Y para ser como su Cabeza [Cristo], estos, los elegidos, actuarán con esperanza, y por su muerte comprarán para ellos mismos la vida eterna; eligiendo obedecer a Dios antes que a los hombres, ellos no temerán nada, y han de preferir perecer antes que consentir en la falsedad y la perfidia.

“7. Algunos predicadores mantendrán silencio sobre la verdad, y otros la hollarán bajo sus pies y la negarán. La santidad de vida se llevará a cabo en medio de burlas, proferidas incluso por aquellos que la profesarán hacia el exterior, pues en aquellos días Nuestro Señor Jesucristo no les enviará a éstos un verdadero Pastor, sino un destructor.” [1]

Excepto por dividirse el relato en apartados, y añadiendo negrita para ciertos énfasis, la profecía se presenta sin ninguna alteración, tal como figura en las Obras del Seráfico Padre San Francisco de Asís, Washbourne, 1882, páginas 248-250; como lo demuestran las páginas escaneadas adjuntas.

[1] Marcos de Lisboa y otros, piensan que esta profecía se cumplió en el gran cisma que ha desolado a la Iglesia después de la elección de Urbano VI, en el año 1378. Pero también puede en parte referirse a otras calamidades que ha de sufrir la Iglesia en los últimos tiempos.

Imágenes del libro

AD COMPLETORIUM

Antiphona: Sancta Maria Virgo
Psalmus [VIII]

1Deus in adiutorium meum intende * Domine ad adiuvandum me festina.
2Confundantur et revereantur * qui quaerunt animam meam.
3Avertantur retrorsum et erubescant * qui volunt mihi mala.
4Avertantur statim erubescentes * qui dicunt mihi: Euge, euge.
5Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te * et dicant semper: Magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum.
6Ego vero egenus et pauper sum * Deus, adiuva me.
7Adiutor meus et liberator meus es tu * Domine ne moreris (Ps 69,2-6).

AD VESPERAM



Antiphona: Sancta Maria Virgo
Psalmus [VII]

1Omnes gentes plaudite manibus * iubilate Deo in voce exsultationis (Ps 46,2).
2Quoniam Dominus excelsus * terribilis Rex magnus super omnem terram (Ps 46,3).
3Quia sanctissimus Pater de caelo, Rex noster ante saecula * misit dilectum Filium suum de alto et operatus est salutem in medio terrae (Ps 73,12).
4Laetentur caeli et exsultet terra ' commoveatur mare et plenitudo eius * gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt (Ps 95,11-12a).
5Cantate ei canticum novum * cantate Domino omnis terra (cfr. Ps 95,1).
6Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis * terribilis est super omnes deos (Ps 95,4).
7Afferte Domino patriae gentium ' afferte Domino gloriam et honorem * afferte Domino gloriam nomini eius (Ps 95,7-8a).
8Tollite corpora vestra ' et baiulate sanctam crucem eius * et sequimini usque in finem sanctissima praecepta eius (cfr. Lc 14,27; 1 Petr 2,21).
9Commoveatur a facie eius universa terra * dicite in gentibus, quia Dominus regnavit a ligno (Ps 95,9b-10a; G/R).
Usque huc dicitur a feria sexta Parasceven usque ad festum Ascensionis quotidie. In festo vero Ascensionis superadduntur isti versiculi:
10Et ascendit ad caelos et sedet ad dexteram sanctissimi Patris in caelis exaltare super caelos Deus * et super omnem terram gloria tua (Ps 56,12).
11Et scimus quoniam venit * quoniam veniet iustitiam iudicare.
Et nota, quod ab Ascensione usque ad Adventum Domini dicitur eodem modo quotidie iste psalmus, scilicet: Omnes gentes cum supradictis versiculis dicendo ibi Gloria Patri, ubi finitur psalmus, scilicet: quoniam veniet iustitiam iudicare.
Nota quod hi psalmi supradicti dicuntur a feria sexta Parasceven usque ad dominicam Resurrectionis. Eo modo dicuntur ab octava Pentecostes usque ad Adventum Domini et ab octava Epiphaniae usque ad dominicam Resurrectionis exceptis dominicis diebus et festis principalibus, in quibus non dicuntur; aliis vero diebus quotidie dicuntur.

AD NONAM



Antiphona: Sancta Maria Virgo
Psalmus [VI]

1O vos omnes, qui transitis per viam * attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus (Lam 1,12a-b).
2Quoniam circumdederunt me canes multi * concilium malignantium obsedit me (Ps 21,17).
3Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me * diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem (Ps 21,18b-19).
4Foderunt manus meas et pedes meos * et dinumeraverunt omnia ossa mea (Ps 21,17c-18a; R).
5Aperuerunt super me os suum * sicut leo rapiens et rugiens (Ps 21,14).
6Sicut aqua effusus sum * et dispersa sunt omnia ossa mea (Ps 21,15a-b).
7Et factum est cor meum tamquam cera liquescens * in medio ventris mei (Ps 21,15c; R).
8Aruit tamquam testa virtus mea * et lingua mea adhaesit faucibus meis (Ps 21,16a-b).
9Et dederunt in escam meam fel * et in siti mea potaverunt me aceto (Ps 68,22).
10Et in pulverem mortis deduxerunt me (cfr. Ps 21,16c) * et super dolorem vulnerum meorum addiderunt (Ps 68,27b).
11Ego dormivi et resurrexi (Ps 3, 6; R) * et pater meus sanctissimus cum gloria suscepit me (cfr. Ps 72,24c).
12Pater sancte (Joa 17,11) tenuisti manum dexteram meam ' et in voluntate tua deduxisti me * et cum gloria assumpsisti me (Ps 72,24; R).
13Quid enim mihi est in caelo * et a te quid volui super terram (Ps 72,25).
14Videte, videte, quoniam ego sum Deus, dicit Dominus * exaltabor in gentibus et exaltabor in terra (cfr. Ps 45,11).
15Benedictus Dominus Deus Israel (Lc 1,68a), qui redemit animas servorum suorum de proprio sanctissimo sanguine suo * et non derelinquet omnes qui sperant in eo (Ps 33,23; R).
16Et scimus, quoniam venit * quoniam veniet iustitiam iudicare (cfr. Ps 95,13b; R!).

AD SEXTAM



Antiphona: Sancta Maria Virgo
Psalmus [V]

1Voce mea ad Dominum clamavi * voce mea ad Dominum deprecatus sum (Ps 141,2).
2Effundo in conspectu eius orationem meam * et tribulationem meam ante ipsum pronuntio (Ps 141,3).
3In deficiendo ex me spiritum meum * et tu cognovisti semitas meas (Ps 141,4a-b).
4In via hac qua ambulabam * absconderunt superbi laqueum mihi (Ps 141,4c-d; cfr. R).
5Considerabam ad dexteram et videbam * et non erat qui cognosceret me (Ps 141,5a-b).
6Periit fuga a me * et non est, qui requirat animam meam (Ps 141,5c-d).

7Quoniam propter te sustinui opprobrium * operuit confusio faciem meam (Ps 68,8).
8Extraneus factus sum fratribus meis * et peregrinus filiis matris meae (Ps 68,9).
9Pater sancte (Joa 17,11), zelus domus tuae comedit me * et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Ps 68,10).
10Et adversum me laetati sunt et convenerunt * congregata sunt super me flagella et ignoravi (Ps 34,15).
11Multiplicati sunt super capillos capitis mei * qui oderunt me gratis (Ps 68,5a-b).
12Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei iniuste * quae non rapui tunc exsolvebam (Ps 68,5c-d).
13Surgentes testes iniqui * quae ignorabant interrogabant me (Ps 34,11).
14Retribuebant mihi mala pro bonis (Ps 34,12a) et detrahebant mihi * quoniam sequebar bonitatem (Ps 37,21).
15Tu es sanctissimus pater meus * Rex meus et Deus meus (Ps 43,5).
16Intende in adiutorium meum * Domine Deus salutis meae (Ps 37,23).