CANTICUM FRATRIS SOLIS


Altissime, omnipotens, bone Domine, tuae sunt laudes, gloria et honor et omnis benedictio.

Tibi soli, Altissime, conveniunt, et nullus homo est dignus te nominare.

Laudatus sis, mi Domine, cum universa creatura tua, principaliter cum domino fratre sole, qui est dies, et illuminas nos per ipsum.

Et ipse est pulcher et irradians magno splendore; de te, Altissime, profert significationem.

Laudatus sis, mi Domine, propter sororem lunam et stellas, quas in caelo creasti claras et pretiosas et bellas.

Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ventum et propter aerem et nubes et serenitatem et omne tempus, per quod das tuis creaturis alimentum.

Laudatus sis, mi Domine, propter sororem aquam, quae est perutilis et humilis et pretiosa et casta.

Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ignem, per quem noctem illuminas, et ipse est pulcher et iucundus et robustus et fortis.

Laudatus sis, mi Domine, propter sororem nostram matrem terram, quae nos sustentat et gubernat, et producit diversos fructus cum coloratis floribus et herba.

Laudatus sis, mi Domine, propter illos, qui dimittunt propter tuum amorem, et sustinent infirmitatem et tribulationem.

Beati illi, qui ea sustinebunt in pace, quia a te, Altissime, coronabuntur.

Laudatus sis, mi Domine, propter sororem mortem corporalem, quam nullus homo vivens potest evadere.

Vae illis, qui morientur in peccatis mortalibus; beati illi, quos reperiet in tuis sanctissimis voluntatibus, quia secunda mors non faciet eis malum.

Laudate et benedicite Dominum meum, gratias agite et servite illi magna humilitate.

Letanías a la Madre de Dios


V. Kyrie, eléison.
R. Kyrie, eléison.
V. Christe, eléison.
R. Christe, eléison.
V. Kyrie, eléison.
R. Kyrie, eléison.
V. Christe, áudi nos.
R. Christe, áudi nos.
V. Christe, exáudi nos.
R. Christe, exáudi nos.
V. Pater de cælis, Deus,
R. miserére nobis.
V. Fili, Redémptor mundi, Deus,
R. miserére nobis.
V. Spíritus Sancte, Deus,
R. miserére nobis.
V. Sancta Trínitas, unus Deus,
R. miserére nobis.
V. Sancta María.
R. Ora pro nobis
V. Sancta Dei Génitrix.
R. Ora pro nobis
V. Sancta Virgo vírginum.
R. Ora pro nobis
Mater Christi.
Mater Ecclésiæ.
Mater divínæ grátiæ.
Mater puríssima.
Mater castíssima.
Mater invioláta.
Mater intemeráta.
Mater imnaculáta.
Mater amábilis.
Mater admirábilis.
Mater boni consílii.
Mater Creatóris.
Mater Salvatóris.
Virgo prudentíssima.
Virgo veneranda.
Virgo prædicánda.
Virgo potens.
Virgo clemens.
Virgo fidélis.
Speculum iustitiæ.
Sedes sapiéntiæ.
Causa nostræ laetítiæ.
Vas spirituále.
Vas honorábile.
Vas insígne devotiónis.
Rosa mystica.
Turris davídica.
Turris ebúrnea.
Domus áurea.
Fœderis arca.
Iánua cæli.
Stella matutína.
Salus infirmórum.
Refúgium peccatórum.
Consolátrix afflictórum.
Auxílium christianórum.
Regína angelórum.
Regína patriarchárum.
Regína prophetárum
Regína apostolórum.
Regína mártyrum.
Regína confessórum.
Regína vírginum.
Regína sanctórum ómnium.
Regína sine labe originali concépta.
Regína in cælum assúmpta.
Regína sacratíssimi rosárii.
Regína famíliæ.
Regína pacis.
V. Agnus Dei, qui torlis peccátamundi.
R. Parce nobis, Dómine.
V. Agnus Dei, qui tollis peccátamundi.
R. Exáudi nos, Dómine.
V. Agnus Dei, qui tollis peccátamundi.
R. Miserére nobis.


Sub tuum præsídium confúgimus, Sancta Dei Génetrix: nostras deprecatiónes ne despícias in necessitátibus, sed a perículis cunctis líbera nos semper, Virgo gloriósa et benedícta.
V. Ora pro nobis Sancta Dei Génitrix.
R. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Oremus: Gratiam tuam, quæsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde: ut, qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui Incarnatiónem cognovimus, per Passiónem eius et Crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per eúmdem Chrístum Dóminum nóstrum. Amen.

SALUTATIO VIRTUTUM

1Ave, regina sapientia, Dominus te salvet cum tua sorore sancta pura simplicitate. 2Domina sancta paupertas, Dominus te salvet cum tua sorore sancta humilitate. 3Domina sancta caritas, Dominus te salvet cum tua sorore sancta obedientia. 4Sanctissimae virtutes, omnes vos salvet Dominus, a quo venitis et proceditis.
5Nullus homo est penitus in toto mundo, qui unam ex vobis possit habere, nisi prius moriatur. 6Qui unam habet et alias non offendit, omnes habet. 7Et qui unam offendit, nullam habet et omnes offendit (cfr. Jac 2,10). 8Et unaquaque confundit vitia et peccata.
9Sancta sapientia confundit satan et omnes malitias eius. 10Pura sancta simplicitas confundit omnem sapientiam huius mundi (cfr. 1 Cor 2,6) et sapientiam corporis. 11Sancta paupertas confundit cupiditatem et avaritiam et curas huius saeculi. 12Sancta humilitas confundit superbiam et omnes homines, qui sunt in mundo, similiter et omnia, quae in mundo sunt. 13Sancta caritas confundit omnes diabolicas et carnales tentationes et omnes carnales timores (cfr. 1 Joa 4,18). 14Sancta obedientia confundit omnes corporales et carnales voluntates 15et habet mortificatum corpus suum ad obedientiam spiritus et ad obedientiam fratris sui 16et est subditus et suppositus omnibus hominibus, qui sunt in mundo, 17et non tantum solis hominibus, sed etiam omnibus bestiis et feris, 18ut possint facere de eo, quicquid voluerint, quantum fuerit eis datum desuper a Domino (cfr. Joa 19,11).