ANTIPHONA SANCTA MARIA


Esta oración a la Virgen María se lleva a cabo antes de todas las oraciones:

Sancta Maria virgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus, 2filia et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi Domini nostri Jesu Christi, sponsa Spiritus Sancti: 3ora pro nobis cum S. Michaele archangelo et omnibus virtutibus caelornm et omnibus sanctis apud tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum et magistrum.- Gloria Patri. Sicut erat.

LAUDES AD OMNES HORAS DICENDAE [LaudHor]


Esta oración se hace al inicio de cada hora

1Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui est et qui erat et qui venturus est (cfr. Apoc 4,8): Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.
2Dignus es, Domine Deus noster, accipere laudem, gloriam et honorem et benedictionem (cfr. Apoc 4,11): Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.
3Dignus est agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem (Apoc 5,12): Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.
4Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu: Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.
5Benedicite omnia opera Domini Domino (Dan 3,57): Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.
6Laudem dicite Deo nostro omnes servi eius et qui timetis Deum, pusilli et magni (cfr. Apoc 19,5): Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.
7Laudent eum gloriosum caeli et terra (cfr. Ps 68,35-R): Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.
8Et omnis creatura, quae in caelo est et super terram et quae subtus terram et mare et quae in eo sunt (cfr. Apoc 5,13): Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.
9Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto: Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.
10Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.
Terminamos diciendo:
11Oratio: Omnipotens sanctissime, altissime et summe Deus, omne bonum, summum bonum, totum bonum, qui solus es bonus (cfr. Lc 18,19), tibi reddamus omnem laudem, omnem gloriam, omnem gratiam, omnem honorem, omnem benedictionem et omnia bona. Fiat. Fiat. Amen.

LAUDES DEI ALTISSIMI


1Tu es sanctus Dominus Deus solus, qui facis mirabilia (Ps 76,15). 2Tu es fortis, tu es magnus (cfr. Ps 85,10), tu es altissimus, tu es rex omnipotens, tu pater sancte (Joa 17,11), rex caeli et terrae (cfr. Mt 11,25). 3Tu es trinus et unus Dominus Deus deorum (cfr. Ps 135,2); tu es bonum, omne bonum, summum bonum, Dominus Deus vivus et verus (cfr. 1 Thess 1,9). 4Tu es amor, caritas; tu es sapientia, tu es humilitas, tu es patientia (Ps 70,5), tu es pulchritudo, tu es mansuetudo, tu es securitas, tu es quietas, tu es gaudium, tu es spes nostra et laetitia, tu es iustitia, tu es temperantia, tu es omnia divitia nostra ad sufficientiam. 5Tu es pulchritudo, tu es mansuetudo; tu es protector (Ps 30,5), tu es custos et defensor noster; tu es fortitudo (cfr. Ps 42,2), tu es refrigerium. 6Tu es spes nostra, tu es fides nostra, tu es caritas nostra, tu es tota dulcedo nostra, tu es vita aeterna nostra: Magnus et admirabilis Dominus, Deus omnipotens, misericors Salvator.