AD VESPERAM



Antiphona: Sancta Maria Virgo
Psalmus [VII]

1Omnes gentes plaudite manibus * iubilate Deo in voce exsultationis (Ps 46,2).
2Quoniam Dominus excelsus * terribilis Rex magnus super omnem terram (Ps 46,3).
3Quia sanctissimus Pater de caelo, Rex noster ante saecula * misit dilectum Filium suum de alto et operatus est salutem in medio terrae (Ps 73,12).
4Laetentur caeli et exsultet terra ' commoveatur mare et plenitudo eius * gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt (Ps 95,11-12a).
5Cantate ei canticum novum * cantate Domino omnis terra (cfr. Ps 95,1).
6Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis * terribilis est super omnes deos (Ps 95,4).
7Afferte Domino patriae gentium ' afferte Domino gloriam et honorem * afferte Domino gloriam nomini eius (Ps 95,7-8a).
8Tollite corpora vestra ' et baiulate sanctam crucem eius * et sequimini usque in finem sanctissima praecepta eius (cfr. Lc 14,27; 1 Petr 2,21).
9Commoveatur a facie eius universa terra * dicite in gentibus, quia Dominus regnavit a ligno (Ps 95,9b-10a; G/R).
Usque huc dicitur a feria sexta Parasceven usque ad festum Ascensionis quotidie. In festo vero Ascensionis superadduntur isti versiculi:
10Et ascendit ad caelos et sedet ad dexteram sanctissimi Patris in caelis exaltare super caelos Deus * et super omnem terram gloria tua (Ps 56,12).
11Et scimus quoniam venit * quoniam veniet iustitiam iudicare.
Et nota, quod ab Ascensione usque ad Adventum Domini dicitur eodem modo quotidie iste psalmus, scilicet: Omnes gentes cum supradictis versiculis dicendo ibi Gloria Patri, ubi finitur psalmus, scilicet: quoniam veniet iustitiam iudicare.
Nota quod hi psalmi supradicti dicuntur a feria sexta Parasceven usque ad dominicam Resurrectionis. Eo modo dicuntur ab octava Pentecostes usque ad Adventum Domini et ab octava Epiphaniae usque ad dominicam Resurrectionis exceptis dominicis diebus et festis principalibus, in quibus non dicuntur; aliis vero diebus quotidie dicuntur.

AD NONAM



Antiphona: Sancta Maria Virgo
Psalmus [VI]

1O vos omnes, qui transitis per viam * attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus (Lam 1,12a-b).
2Quoniam circumdederunt me canes multi * concilium malignantium obsedit me (Ps 21,17).
3Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me * diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem (Ps 21,18b-19).
4Foderunt manus meas et pedes meos * et dinumeraverunt omnia ossa mea (Ps 21,17c-18a; R).
5Aperuerunt super me os suum * sicut leo rapiens et rugiens (Ps 21,14).
6Sicut aqua effusus sum * et dispersa sunt omnia ossa mea (Ps 21,15a-b).
7Et factum est cor meum tamquam cera liquescens * in medio ventris mei (Ps 21,15c; R).
8Aruit tamquam testa virtus mea * et lingua mea adhaesit faucibus meis (Ps 21,16a-b).
9Et dederunt in escam meam fel * et in siti mea potaverunt me aceto (Ps 68,22).
10Et in pulverem mortis deduxerunt me (cfr. Ps 21,16c) * et super dolorem vulnerum meorum addiderunt (Ps 68,27b).
11Ego dormivi et resurrexi (Ps 3, 6; R) * et pater meus sanctissimus cum gloria suscepit me (cfr. Ps 72,24c).
12Pater sancte (Joa 17,11) tenuisti manum dexteram meam ' et in voluntate tua deduxisti me * et cum gloria assumpsisti me (Ps 72,24; R).
13Quid enim mihi est in caelo * et a te quid volui super terram (Ps 72,25).
14Videte, videte, quoniam ego sum Deus, dicit Dominus * exaltabor in gentibus et exaltabor in terra (cfr. Ps 45,11).
15Benedictus Dominus Deus Israel (Lc 1,68a), qui redemit animas servorum suorum de proprio sanctissimo sanguine suo * et non derelinquet omnes qui sperant in eo (Ps 33,23; R).
16Et scimus, quoniam venit * quoniam veniet iustitiam iudicare (cfr. Ps 95,13b; R!).

AD SEXTAM



Antiphona: Sancta Maria Virgo
Psalmus [V]

1Voce mea ad Dominum clamavi * voce mea ad Dominum deprecatus sum (Ps 141,2).
2Effundo in conspectu eius orationem meam * et tribulationem meam ante ipsum pronuntio (Ps 141,3).
3In deficiendo ex me spiritum meum * et tu cognovisti semitas meas (Ps 141,4a-b).
4In via hac qua ambulabam * absconderunt superbi laqueum mihi (Ps 141,4c-d; cfr. R).
5Considerabam ad dexteram et videbam * et non erat qui cognosceret me (Ps 141,5a-b).
6Periit fuga a me * et non est, qui requirat animam meam (Ps 141,5c-d).

7Quoniam propter te sustinui opprobrium * operuit confusio faciem meam (Ps 68,8).
8Extraneus factus sum fratribus meis * et peregrinus filiis matris meae (Ps 68,9).
9Pater sancte (Joa 17,11), zelus domus tuae comedit me * et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Ps 68,10).
10Et adversum me laetati sunt et convenerunt * congregata sunt super me flagella et ignoravi (Ps 34,15).
11Multiplicati sunt super capillos capitis mei * qui oderunt me gratis (Ps 68,5a-b).
12Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei iniuste * quae non rapui tunc exsolvebam (Ps 68,5c-d).
13Surgentes testes iniqui * quae ignorabant interrogabant me (Ps 34,11).
14Retribuebant mihi mala pro bonis (Ps 34,12a) et detrahebant mihi * quoniam sequebar bonitatem (Ps 37,21).
15Tu es sanctissimus pater meus * Rex meus et Deus meus (Ps 43,5).
16Intende in adiutorium meum * Domine Deus salutis meae (Ps 37,23).