AD MATUTINUM


Antiphona: Sancta Maria Virgo
Psalmus [II]
1Domine Deus salutis meae * in die clamavi et nocte coram te (Ps 87,2).
2Intret in conspectu tuo oratio mea * inclina aurem tuam ad precem meam (Ps 87,3).
3Intende animae meae et libera eam * propter inimicos meos eripe me (Ps 68,19).
4Quoniam tu es, qui abstraxisti (R) me de ventre ' spes mea ab uberibus matris meae * in te proiectus sum ex utero (Ps 21,10).
5De ventre matris meae Deus meus es tu * ne discesseris a me (Ps 21,11).
6Tu scis improperium meum et confusionem meam * et reverentiam meam (Ps 68,20).
7In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant me * improperium exspectavit cor meum et miseriam (Ps 68,21a-b).
8Et sustinui, qui simul contristaretur et non fuit * et qui consolaretur et non inveni (Ps 68,21c-d).
9Deus, iniqui insurrexerunt in (R) me * et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo (Ps 85,14).
10Aestimatus sum cum descendentibus in lacum * factus sum sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber (Ps 87,5-6a).
11Tu es sanctissimus pater meus * Rex meus et Deus meus (cfr. Ps 43,5a).
12Intende in adiutorium meum * Domine Deus salutis meae (Ps 37,23).

No hay comentarios: